Charter Document - 02173015
Charter Number: | 02173015 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Compaciens humane miserie misericors et clemens medicus dedit nobis consilium quod possimus evadere per helemosinas penas gehenne dicens Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis et in alio loco Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum Idcirco ego Wigo reminiscens pondus peccatorum meorum dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum ubi preesse videtur domnus Hugo abba aliquid de hereditate mea pro remedio anime mee videlicet unum mansum qui est situs in pago Augustodunensi in villa que dicitur Vilars sicut in vita patris mei tenuit eundem mansum Wilbertus videlicet ut mansionem suam faciat de silva et quod ei opus fuerit excepto quod non det aut vendat quicquam hisdem homo qui in eodem manso steterit In tali convenientia damus predictum mansum ego et fratres mei monachis predicti loci ut non dent alicui nec vendant predictum mansum nisi nobis si nos poterimus deservire eis nec pertineat in aliqua obedientia nisi Massilias S Atonis et Gauceranni et Wilelmi Item et unum servum damus qui vocatur Latardus et ancillas Set et ego Ato cum consilio fratrum meorum et pro redemptione fratris mei Lanberti dono unum servum nomine Durannum Deo et sanctis apostolis ejus