Charter Document - 02173014
Charter Number: | 02173014 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Noverint cuncti fideles sancte Dei ecclesie quod ego Emma reminiscens enormitatem peccatorum meorum nequaquam tamen immemor Verbi dominici quo ait Date elemosinam et omnia munda sunt vobis itemque illud Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula His ergo et aliis quamplurimis testimoniis credula pro remedio anime mee patrisque mei Achini et matris mee Inguile et avunculi mei Widonis atque senioris mei Gausfredi et filiorum meorum dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum sub cura domni Hugonis abbatis constitutum aliquid de mea hereditate que mihi jure hereditatis devenit hoc est omnem meam partem hereditatis quam in villa que vulgo Estavels appellatur habere videor cum omnibus inibi pertinentibus pratis silvis pascuis usque ad inquisitum et ad inquirendum Eo videlicet tenore ut quamdiu vixero possideam et in vita mea fratres Cluniensium in vestituram habeant unum campum ubi Grimaldus manet et unam vineam quam Bertrennus Boninus tenet Post discessum vero meum cum omni integritate ad predictum locum revertatur sine ullo contradicente Si autem ego in proximo loco defuncta fuero predicti fratres Cluniensium pro hoc isto dono me recipiant sin vero in alia regione vel ab aliquo mortali homini corpus meum per vim fuerit subtractum fratres Cluniensium supradictam elemosinam teneant et possideant S Emme qui hanc cartam fieri et firmare rogavit S Gauffredi S Ansel S Heldegrini S Bertran Bonin S Bernardi famuli