Charter Document - 02173010

Charter Document - 02173010


Charter Number: 02173010
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Artaldus miles de Argentaco et uxor mea Fica et filii mei Ademarus atque Wilelmus pro remedio animarum nostrarum pro spe salutis et incolumitatis nostre necnon pro requie parentum nostrorum donamus concedimus et transfundimus Deo et beatis apostolis Petro atque Paulo atque loco Cluniacensi cui preest domnus Hugo abbas ecclesiam Sancti Privati atque ecclesiam Sancti Angeli necnon quoque capellam Sancti Lamberti in territorio castri Roannaci sitas et unum pratum et quandam condaminam et unam cabanariam que dicitur Cornetz et aliam cabanariam que pertinet ad ecclesiam Sancti Lamberti atque tertiam partem de decimis Clarimontis Dedimus etiam in pago Vellagico duas ecclesias ecclesiam Sancti Petri de Grazac atque ecclesiam Sancti Stephani de Rocolis cum feodis sacerdotalibus In pago quoque Viennensi donavimus capellam castri Clavazonis ecclesiamque Sancte Marie de Monte Castaneo Concessimus etiam ut si quis hominum nostrorum de feodis vel possessionibus quas a nobis habent aliquid loco supradicto conferre voluerit absque omni contradictione liberam habeat facultatem Hec superius nominata laudavimus corroboravimus et loco jam dicto in perpetuum sine omni inquietudine possidenda tradidimus Si quis autem callidi temptatoris instinctu de suprascriptis quicquam surripere vel calumniare seu auferre presumpserit nisi cum digna satisfactione emendaverit cum Anna et Caipha et Pilato et Juda iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum incurrens perpetuis cremetur ignibus eternisque defitiat suppliciis atque doloribus faustores vero et laudatores et dona nostra aucmentantes Domini benedictionibus repleantur et indulgentiam delictorum suorum consequantur regnaque celestia pro devotionis sue merito adipiscantur S Gerentonis qui dedit et laudavit hoc quod habebat in capella castri Clavazonis et ecclesiam Sancte Marie S Wilelmi Botze S Gotseranni et Gelini S Artaldi de Vallegelata S Petri S Arberti S Guigonis S Archinbaldi S Wilelmi filii Hugonis et Ademari fratris sui et Lamberti