Charter Document - 02173009
Charter Number: | 02173009 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Auctore omnium Deo cuncta faciente eoque vidente bona complesse in sublimioris creature quam sibi similem formaverat jure omnia tradente ac ipsa quam ceteris alcius honoraverat et dilexerat quanto cercius et humilius deberet auctorem et datorem cognoscere atque ejus obedire mandatis tanto proterve instimulante diabolo esse ab eo prolongata et sibi contrarior facta Cetere namque creature ut valent servire ei student homines vero ab initio usque nunc contra ejus precepta pugnare non cessant Cujuscumque sint ordinis relincunt sua et honesta aliena vero atque vana curant peragere Horum ego Rainbaldus imitator existens cui tantam Deus prudentiam atque honorem concessit et quem ultra meos similes exaltavit non enim que Deo placita erant curavi sed vanitates et laudes humanas semper amavi Ob hoc etenim Dei res male tractavi Episcopatus quippe mee potestatis ac abbatiam injuste ordinavi et tandiu ista peregi quousque abbatia Sancti Pontii est dissipata et pene ad nihilum redacta Unde valde doleo et ex intimo gravia educo suspiria cumque animadvertere cepissem qualiter ista emendare valuissem nullatenus habiliore consilium reperi quam ut in patris spiritalis sanccioris et religiosioris loci eam tradidissem Quapropter notum sit omnibus hominibus quod ego in Dei nomine Rambaldus una cum filiis meis et nepotibus meis dono abbatiam Sancti Pontii cum omnibus appenditiis suis ad domnum Ugonem abbatem Sancti Petri Cluniacensis eo tenore ut abbates qui ibi fuerint per manum et donum abbatum Cluniacensium eligentur atque ordinentur et constituantur Rambaldus qui cartam istam vel donationem scribere et fieri rogavit manu sua firmat Episcopus de [] nense firmavit Willelmus Gardilonis firmavit Pontius [firmavit Aicardus firmavit]