Charter Document - 02173002

Charter Document - 02173002


Charter Number: 02173002
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione agendum est ut unusquisque homo ex rebus a Deo sibi collatis peccata sua elemosinis redimere festinet ut Christum omnium conditorem in die ultimo valeat reperire misericordissimum Ut autem emamus regnum sempiternum properemus agere bonum etenim scriptum est Regnum Dei tantum valet quantum habes Valet enim regnum Dei his qui sua pauperibus et egenis larga manu distribuunt Quapropter notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod ego Odo miles de Seger abrenuntio hujus seculi vanitates et accipio abitum Sancti Benedicti et dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum ubi domnus Hugo abbas prodesse magis quam preesse videtur et offero aliquid de hereditate mea que mihi legibus jure obvenit videlicet omnia que habeo vel habere debeo in villa Curtilliaco et in villa Esiciaco mansum quem tenet Arnulfus villanus totum ex integro dono et laudo supradicto loco videlicet duodecim denarios quem redebat mihi supradictus villanus per unum quemque annum item campos cultos et incultos pratos silvas arbores fructiferos [et infructiferos] totum ex integro dono ego supradictus Odo loco supradicto pro remedio anime mee ut Deus omnipotens det mihi partem et societatem cum sanctis et electis suis in regno celorum Amen amen fiat fiat S Odonis qui hoc donum fecit et testes firmare rogavit S Josceranni filii mei S Bernardi filii mei S Ugonis filii mei