Charter Document - 02173001

Charter Document - 02173001


Charter Number: 02173001
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris notum esse volumus quod ego Blismodis cum filiis meis Rotberto Maiolo Hugone Willelmo atque Stephano pro remedio anime mariti mei Gislardi donamus Deo et sanctis apostolis [ejus] Petro et Paulo Cluniensibusque fratribus XII denarios in manso Walberti et in villa Sancti Leodegarii atque pro anima filii mei Bernardi in villa de Galumniaco partem nostram terre appellate de Duabus Sororibus et in Malliaco campum de petra sicut erat noster et in villa Buddoni omnes terras quas homines de ipsa villa tempore sancti Maioli et beati Odilonis vendiderunt et donaverunt monachis et servis et francis beati Petri et Pauli auctorizamus laudamus et werpimus S Blismodis cum filiis suis qui donum fecerunt S Lanberti Discalciati S Artaldi Isperonis S Hugonis de Centarben