Charter Document - 02172998

Charter Document - 02172998


Charter Number: 02172998
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bequest
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Domini Noverint omnes sancte ecclesie filii quod ego Durannus de Sancto Cristoforo sine omni retinaculo reddo et verpio Domino Deo et sancto Petro in manus domni Hugonis Cluniacensis abbatis boscum de Colongia et terram adherentem eidem bosco et decimam et offerendam de Plaanied sicuti eam habueram et tenueram que omnia pertinent ad domum de Escuzoliis Cujus rei testes et laudatores sunt Wido Salvagius Hugo de Dardre et Wicardus frater ejus et Constantinus cellararius Facta est hec verpicio Cluniaci in cella novitiorum in manus domni Hugonis abbatis per manum domni Rotgerii decani de Escuzoliis presente camerario domno Bernardo et multis aliis Cluniacensibus fratribus