Charter Document - 02172997
Charter Number: | 02172997 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1109 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Omnibus recte credentibus luce clarius patet secundum baptismum in elemosina fideliter erogata constare secundum illud Domini dictum Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Item alibi veridica Scriptura dicit Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccata Igitur ego Dalmatius de Ginniaco prenominatus his misericordiarum preconiis me inseri cupiens et optans cedo et vuerpio quandam querimoniam seu calumpniam quam adversus sanctum Petrum et locum Cluniacum et monachos ibi habitantes habere videbar Namque prefati loci habitatores scilicet monachi Cluniacenses acceperunt quiddam honoris a duobus avunculis meis quem dederunt Deo et sancto Petro pro animabus suis scilicet Rotbertus et Vuigo Donaverunt enim eis terram de Bertiaco pro animabus suis sicut in carta et testamento ab ipsis facto continetur a fluvio Graonna usque ad terminos prefixos ipsius honoris que constat in silvis pratis vineis campis cultis et incultis aquis aquarumve decursibus exitibus et regressibus secundum quod veracium testium id debonnare poterit testimonium Quod donum ego non primitus laudavi sed calumpniatus sum verbis Nunc vero omnibus votis illud laudo volo et opto et si aliquid recti in isto honore habere me putabam per hanc manumissionis cartulam vuerpio finio et cedo ita ut ab hac die ibi aliquam consuetudinem vel excussionem requirere non presumam nec ego nec aliquis heres aut proheres meus vel aliqua inmissa persona Si denique aliqua persona id attemptare presumpserit ut huic dono aliquam calumpniam inferat iram Dei omnipotentis incurrat nisi digne emendaverit S Dalmatii qui hanc vuerpitionem fecit et hanc cartam firmavit S Gausleni S Dalmatii fratris ejus S Oddonis de Craio S Gondoeni presbiteri S Huberti de Tuciaco S Girardi