Charter Document - 02172994

Charter Document - 02172994


Charter Number: 02172994
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Audiant et sciant universi presentes et futuri quod Oliverius miles seculum deserens et habitum monachi apud Cluniacum accipiens dedit Deo et sancto Petro monachisque Cluniacensibus molendinum de Cassenolis cum omni usuario quod ad molendinum pertinet laudante et concedente Seguino de Burzeio cum filiis suis Gausfredo Bernardo et Guidone necnon Joceranno Asinobruno avunculo ipsius Oliverii similiter laudante et concedente Hubertus Ungro quoque et Dalmatius de Gineio avunculus ejusdem Oliverii hoc idem laudaverunt et concesserunt de quo videlicet Dalmatio supradictus Oliverius molendinum ipsum habebat in feodo Waldricus etiam de Colchis de quo Dalmatius illud possidebat hoc donum laudavit et concessit cum filiis suis Arleio et Guidone coram Dalmatio Ungro monacho et coram Hugone de Masonis Sed et episcopus Augustidunensis de cujus capite erat similiter laudavit et concessit Soror quoque ipsius Oliverii cum marito suo Hugone de Salduno hoc idem laudavit et concessit et altera soror ejus que dicebatur Surda Sciendum preterea quod in eadem villa Cassenolis dedit Dalmatius de Gineio et uxor ejus soror Landrici Grossi monachis Cluniacensibus terram juxta hoc molendinum sitam et pratum eidem terre contiguum et quendam servum nomine Martinum cum uxore sua et filiis ex eisdem natis et nascituris Dato insuper fide jussore Uberto Ungro ut si quis terram hanc eisdem monachis calumniare Dalmatius de Gineio pro eis inde responderet