Charter Document - 02172990

Charter Document - 02172990


Charter Number: 02172990
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049 - 1061
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus hominibus quod ego Bernardus comes et uxor mea Ermengardis et filii nostri Arnaldus atque Geraldus donamus Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui domnus abba Hugo magis prodesse quam preesse videtur quoddam monasterium juris nostri ad Sanctum Johannem Babstistam in Sancto Monte vocatum cum omnibus ibi pertinentibus nunc et quecumque ibi in perpetuum pertinebunt ut faciant rectores ejusdem loci quicquid facere voluerint amodo et usque in seculum seculi sine ulla contradictione Si quis vero [quod absit] hanc nostram donationem contradicere vel irritam facere voluerit quod infringere cupit non vindicet sed sit super eum ira Dei omnipotentis et beati Johannis Baptiste et sanctorum apostolorum Petri et Pauli veniantque super eum omnes maledictiones veteris et novi Testamenti nisi resipuerit et ad emendationem venerit Ut autem hec carta firma atque stabilis permaneat manu propria firmavi testibusque firmandam tradidi Signum domni Bernardi comitis qui hanc donationem fecit Signum filii ejus Arnaldi Signum filii ejus Geraldi S Unaldi de Alerach vicecomitis postea monachi S Ermengardis uxoris ipsius comitis