Charter Document - 02172987
Charter Number: | 02172987 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1060 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Notum sit cunctis fidelibus sancte Dei ecclesie quod ego Erbertus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum ubi domnus Hugo abba magis videtur prodesse quam preesse duos mansos cum suis conclusis qui sunt siti in pago Matisconensi in villa que vocatur Siniciacus et faciant rectores supranominati loci ab hodierno die et deinceps quicquid voluerint Facio autem hanc donationem pro remedio anime mee et patris ac matris mee et pro sepultura fratrum meorum Hugonis et Drogonis et ea ratione ut homines qui super ipsos mansos manserint accipiant de silva que vocatur Naxa totum quod eis necessarium fuerit sive ad suum focum sive ad suas vineas vel ad suas mansiones construendas vel ad pascendos suos porcos Si quis contra hanc donationem aliquam calumpniam inferre voluerit nisi cito resipuerit omni maledictioni subjaceat Actum Cluniaco die II regnante Heinrico rege S Erberti qui hanc donationem fecit et ipse firmavit S Achardi clerici S Hugonis Rabinelli S Odonis de Cluniaco Eldulfus scripsit