Charter Document - 02172986
Charter Number: | 02172986 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1049 - 1060 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Lanbertus agnomine Baldemarus dono Deo ego et uxor mea Raingardis et monasterio Cluniacensi constructo in honore Dei memoriaque beatorum apostolorum Petri videlicet et Pauli terram que dicitur Fossa terram alodi mei bonam et optimam pro redemptione animarum nostrarum et pro amore et dilectione domni Aimerici privigni mei filii videlicet uxoris mee quam terram comparavi de Bernerio de Raret nutu et voluntate et rogatu ac ammonitione fratrum et propinquorum suorum Ille vero eo tenore Bernerius terram [mihi vendidit] nutu et voluntate fratrum suorum propinquorumque ut fratribus suis redderet fraternitatem pro terra ista Est autem terra ista in marisco qui vocatur Vultronus quam totam liberam excepta decima et quatuor panibus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro [scilicet] et Paulo et congregationi sanctorum patrum Cluniacensium quibus Dei gratia pocius videtur domnus Hugo abbas prodesse quam preesse Illis igitur eam dono ita firmiter ut habeant et possideant et quicquid facere voluerint faciant nunc et in perpetuum Ista vero terra est salina et habentur in ea XL et due aree [Dono quoque Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et Cluniacensi congregationi dimidium vittum vinee quod comparavi de Odelino de Lislello post dicessum meum] Donationem istam quam facio ego et uxor mea Deo qui calumniare voluerit vel temptaverit Deus deleat nomen ejus de libro vite ut quod cupit namscisci non possit Tamen si omnino cupit terram habere hanc reddat sanctis patribus Cluniacensibus V libras auri et habeat quod querit non longe possessurus eam tamen amissurus proinde vitam eternam S Lanberti Baldemari qui hanc donationem fecit et signum uxoris sue S Isemberti et uxoris ejus Clariscie et filii eorum Eblonis S Agnetis sororis Aimerici monachi filie Lanberti et Raingardis S Aimerici Bertini S Maienguisi Terra ista data est mense julii regnante Henrico rege filio Rotberti S Gausberti Berengarii S Gonbaldi senis item alterius Gonbaldi juvenis Signum Mainardi juvenis S Hugonis Bordeti S Arberti Lorelli S Helie de Sancto Germano