Charter Document - 02172981

Charter Document - 02172981


Charter Number: 02172981
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1049 - 1054
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Leo Episcopus servus servorum Dei Raimundo Archiepiscopo Ausciensi salutem et Apostolicam benedictionem Pervenit ad aures nostras clamor Monachorum sancti Orientii commorantium in suburbio civitatis pro injuria quam loco illorum inferre niteris de Cimiterio extra usum antique consuetudinis non enim meliores sumus quam Patres nostri Quapropter tibi mandamus atque sub auctoritate Dei et sancti Petri et nostra precipimus ut predictum Monasterium novis legibus et inauditis consuetudinibus in nullo infestes in nullo molestes tam in Cimiterio quam in aliis rebus ad ipsum locum pertinentibus Decernimus itaque Canonica et Apostolica auctoritate ut nulla Ecclesia terminos statutos a patribus audeat transire Unde vos ammonere volumus et precipimus ut quod usque modo non habuistis nec intra urbem nec extra vobis injuste vindicetis scilicet sicut fuit Cimiterium temporibus antecessorum vestrorum ita permaneat in seculum in futurum