Charter Document - 02172978

Charter Document - 02172978


Charter Number: 02172978
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1049
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Orbe in transitorio dum quis vivitur more humani generis semper ad deteriora labendo si non ad primam terciam vel sextam ad nonam vel saltim ad XI horam accedens cum jam securis ad radicem arboris posita est jactet vel tunc cogitatum suum in Domino reminiscendo non solum factori sed redemptori proprio Jesu Christo qui non solum incarnari set et mori voluit pro nostre salutis pretio Quiquis ergo te letaris tali redemptum sub salutari pretio oculorum orbes id est pure mentis studium mundiciamque manuum figas oro in Domino a quo salvandum te credas sine dubio si hujus mundi caduca fragilia et diatim usque ad exicium pertrencia fuerint a te pede cristiano viriliter conculcata ad quem jam accedens uberrimos elemosinarum fructus in necessitatibus fratrum secundum illud beati Tobie erogat sedulo dicit enim filio Si multum tibi fuerit habundanter tribuito sin autem modicum ipsum modicum libenter impertire studeto Reminiscaris et beati prophete Danielis ortamento dicit enim regi Nabucodonosor Rex consilium meum placeat tibi oro et male a te commissa per elemosinarum largitatem ut [redimas] moneo et propheta Absconde elemosinam in sinu pauperis et ipsa orabit pro te ad Dominum sedulo His et quam plurimis formati testimoniis ego Willelmus Arnaldi [sicut et] filius meus Petrus notum esse volumus tam presentibus quam futuris quod pro redemptione animarum nostrarum et omnium parentum nostrorum aliquid ex nostra hereditate [que nobis] jure evenit donamus Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum ubi domnus Ugo abba magis prodesse quam preesse videtur Dona[mus ad predi]ctum locum ecclesiam quandam beate Marie Virginis Moiriaco vocatam [cum] omni villa et parrochia ad ipsam ecclesiam pertinentem cum primiciis dec[imis oblationibus] [] omnibus quecumque ibi Arnaldus pater meus habere visus est [vel] nos usque hodie abemus et inante adquirere poterimus in alodo et in bene[ficio in campis silvis] pratis aquis aquarumque exitibus et regressibus pascuis et comanda et guarda Donamus etiam similiter ecclesiam de Albar sicut supra dictum est [de Moyriaco] cum omnibus ibi pertinentibus villam et parrochiam totum ex integro que[situm] et inquirendum sicut abuit Arnaldus et tenuit Donamus quoque quartam p[artem ecclesie] Sancti Martini de Lairaco cum omnibus ad ipsam partem pertinentibus Hanc e[nim] dedi Saxeto decano filiolo meo quo adjuvaret in benefitio ita ut post mortem ejusdem Saxeti meum ad dominium reverteretur nunc autem do et hanc Deo et ejus genitrici Marie de Moyraco Donamus etiam de Salenis similiter quantum ibi a[bemus cum] omnibus a fine usque in finem sicut Arnaldus tenuit aut aliquis vivens pro eo Donamus similiter ecclesie medietatem des Kirs sicut tenuit Arnaldus pater meus et Garse[as filius e]jus cum villa et parrochia et omnibus ibi pertinentibus quantum ipse abere visus est Donamus et omnem terram tam alodum quam beneficium quantamcumque [inter Geirs] et Aurona abemus vel alius per nos et Arnaldus possedit ecclesiamque Sancti Amancii cum omnibus que ad eam pertinent et portum de Agenno ecclesiam quoque de Launiano cum villa et parrochia cum omnibus que ad eam pertinere videntur et villam San[c]te Columbe sicut Arnaldus pater meus possedit et abuit et terra que vocatur Karrils cum terra Desluc Concedimus etiam ecclesiam Sancti Lupercii que est in episcopatu Basatensi posita inter Garonam et Bevera fluvius et villa cum parrochia et piscationibus quam ecclesiam Sancti Lupercii habebat pater meus Arnaldus propriam et sine aliqua calumnia in die qua misit eam in pignore ad Arnaldum de Sauniaco per C solidos eo tenore ut ipsis redditis ad se aut ad filios Willelmum Arnaldum reverteretur Hoc totum et integrum sine ulla retentione nostra vel alicujus mortalis quesitum et inquirendum donamus Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum Si quis autem hanc donationem calumpniaverit nisi resipuerit ira Dei maneat super eum et pars ejus sit cum Juda traditore et Datan et Abiron et insuper judiciaria potestate cohactus centum uncias auri componat Quod ut firmum maneat manibus propriis firmamus et firmandum tradimus domno Hugoni abbati anno incarnationis Dominice MXLVIIII regnante Henrico Francorum rege Bernardo Agencium episcopo et G Pictaviensium comite S domni abbati Hugonis S Bernardi episcopi S Duranni episcopi S Willelmi Arnaldi S Petri filii ejus et S Anne matris ejusdem Petri qui hanc donationem fecerunt S Warini monachi S G Pictavorum comitis S Rodlanni militis S Garsia Arnaldi et alii quam plures