Charter Document - 02172976

Charter Document - 02172976


Charter Number: 02172976
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1049
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Leo Episcopus servus servorum Dei dilectissimo in Christo filio Hugoni Abbati Clun Monasterii nostri in honorem beatorum Apostolorum Petri et Pauli fundati tuisque successoribus Abbatibus perpetuam in Domino salutem Convenit Apostolico moderamini pia religione pollentibus benivola compassione succurrere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium Ex hoc enim lucri potissimum premium a conditore omnium Deo in fidereis arcibus promerebimur si venerabilia loca nostro tempore aut ad meliorem fuerint statum perducta aut ne unquam in aliquo minuantur corroborata Quapropter inclinati precibus tuis dilectissime fili ipsi Monasterio nostro Cluniacensi cui Deo auctore preesse videris per hoc nostre Apostolice auctoritatis privilegium sicut et fecerunt privilegiis suis antecessores nostri confirmamus atque corroboramus quicquid rerum et facultatum modo habet et usque in perpetuum est habiturum ne ab aliqua humana temeritate aliquid unquam exinde mutiletur sed in sua integritate omnia custodiente Deo permaneant in usum et salarium fratrum ibidem nunc serventium et per secula serviturorum In qua Apostolice munitionis tuitione locum etiam ipsum antiqua et per predecessores nostros ei concessa libertate donamus non nova facientes sed vetera confirmantes Ne scilicet ullus mortalium sive sit Imperator sive Rex sive Dux seu Marchio vel Archiepiscopus vel Episcopus aut aliqua alia humana potestate super idem Cluniacense Monasterium aliquam in aliquo potestatem exercere presumat Nec post solutionem tui corporis aliquem ibi preferre et ordinare audeat sed in arbitrio semper et electione fratrum consistat quemcumque de sua congregatione secundum Deum et secundum Regulam S Benedicti sibi preferre et imponere Abbatem voluerint cuius consecratio non a constituto Episcopo sed a quolibet quicumque ipsi Congregationi placuerit expetatur non aliquo precio redimenda sed gratis accipienda Quod etiam de omnibus Ecclesiasticorum graduum ordinationibus et Altarium sive Ecclesiarum consecrationibus precipimus et confirmamus ut liceat vobis vestrisque successoribus a quocumque ea velitis Episcopo gratis exposcere nullusque vobis audeat contradicere Quam prerogativam a predecessoribus nostris Monasterio vestro concessam et a nobis merito confirmatam idcirco eidem contribuere decrevimus ut sicut hactenus sub Apostolico tantum iure et ditione constitit ita a modo semper consistat nec aliorsum respiciat quatinus sub Apostolice defensionis umbraculo positum semper crescat semper augescat nullam pravorum hominum tyrannidem nullam humanam potestatem metuens ut quotidiana Deo obsequia devote ut solent et quiete ibi agantur nec agentes in aliquo per aliquem sollicitentur molestentur inquietentur In qua prerogativa etiam chrismatis libera receptio a quoquo velitis Episcopo consistit Que omnia sicut premisimus quemadmodum a predecessoribus nostris sancita reperimus ita quoque nos stabilire et confirmare decrevimus Statuentes Apostolica censura sub divini iudicii obtestatione ut nulla unquam magna pravaque persona sprituali vel seculari digintate predita omnive dignitate privata contra hoc nostre Apostolice auctoritatis privilegium venire aut in quoquam illud infringere pertemptet Quod quicumque ausu temerario impiaque presumptione contra Deum et Sanctum Petrum contraque animam suam fecerit in tunc tantum se noverit nostre Apostolice maledictionis aculeo transpunctum nostre Apostolice excommunicationis telo persossum nostri etiam Apostolici anathematis gladio transverberatum nec ipsi per dignam satisfactionem saluti pristine reparandum Qui vero se ab hoc observaverit et inviolatum hoc nostrum privilegium permanere laudaverit hic benedictionem gratiam et omne bonum a retributore omnium bonorum Deo et in presenti seculo consequatur et in futuro Datum IIII Id Iunii per manus Petri Diaconi Bibliothecarii ac Cancellarii sancte Apostolice Sedis anno domni Leonis IX Pape primo Indict II