Charter Document - 02172974
Charter Number: | 02172974 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1048 - 1049 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Supra hec ego Bernardus [pro] anime mee salute ac propinquorum meorum vel remissione dono sanctis apostolis Petro et Paulo ad [eundem] locum Cluniacum cui preest Hugo abbas aliquid de mea hereditate in pago Eduensi et in villa Cachiaco hoc est divisionem illarum terrarum que mihi evente sunt in predicta villa [ex] parte avunculi mei Rotcleni et servum nomine Petrum ac mansum qui dicitur Colonia quam Rambaldus tenuit ad integrum pro remissione peccatorum meorum ut sit mihi salus utriusque vite tali conditione ut in vita mea teneam [et possideam] et post meum obitum ecclesie predicte remaneat Si quis autem hanc donationem contradicere vel calumniare voluerit [ex] parte beate Marie ac beatorum apostolorum Petri et Pauli sit excommunicatus neque in aliam remanentem hereditatem rectum habeat sed prorsus confusus quod tenet perdat Alamannus scripsit