Charter Document - 02172973
| Charter Number: | 02172973 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1048 - 1049 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
TELMA - Chartae galliae CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Universitatis conditor et humani generis redemptor et Salvator hanc salutarem medicinam conferre dignatus est suis fidelibus scilicet ut de temporalibus et transitoriis conquirant sibi eterna et sine fine mansura dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis et Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis qui vos recipiant in eterna tabernacula Quod ego Bernardus animo perpendens et enormitatem peccatorum meorum reminiscens pro eorum remissione dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui preest domnus Odilo abba aliquid de mea hereditate que sita est in pago Matisconense in villa Cavaniaco hoc est franchisiam Adacri et filiorum ejus et franchisiam Alberti et Bernardi consanguinei ejus et stationem Costabuli Dono etiam servum nomine Dominicum cum uxore et filiis suis et tenementum suum tali conditione ut teneam in vita mea et post meum obitum [] si legalem heredem de uxore habuero si tenere voluerit ducentos solidos sive solidatas tales que recupiende sint redimi Facio autem hanc donationem pro redemptione anime patris mei Bernardi et matris mee Aremburgis et pro anima mea ut sit mihi salus et redemptio peccatorum meorum omnium Ut autem hec donatio firma sit manu propria firmo testibusque roborandam trado S Bernardi qui hanc donationem fecit
