Charter Document - 02172963
Charter Number: | 02172963 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1047 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Conditor et redemptor humani generis Dominus Jesus Christus salutem fidelium suorum invenire desiderans per semet ipsum proloqui dignatus est dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quocirca notum sit omnibus fidelibus presentibus [et futuris] quod ego Johannes dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum in quo preesse videtur domnus Odilo abbas cum aliis quamplurimis fratribus inibi Deo militantibus meam hereditatem que sita est in pago Matisconense in villa Crohet Sunt autem tres petiolas de vineis in uno loco due raxe cum curtilo simul tenente Habent ipse raxe he determinationes a mane vinea Thegrini a meridie terra Sancti Sufferini a occidente terra Rabinardi et Petri a aquilone via publica Alia raxa habet a mane terra Thegrini a meridie et aquilone via publica Et dono sex petiolas de campis cum usu de bosco qui vocatur Borga a foreste Brinanni usque ad montem Gohaldi sine aliqua calumpnia totum ad integrum dono quantum ego videor habere Hanc autem donationem facio pro remedio anime mee et sit pars et societas omnibus propinquis meis vivis et defunctis Si quis vero hanc cartam a me libenter factam aliquis persona scindere aut calumniare presumpserit primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum omniumque sanctorum offensam incurrat et cui litem intulit auri libram unam persolvat et hec carta deinceps firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Johannis qui fieri et firmare rogavit S Alberici presbiteri S Vuinzonis S Petri S Bernardi S Grimaldi S Girardi S Arluini Actum Santo Gengulfo publice per manus Arnulfi levite V nonis martii feria III regnante Henrico rege Francorum indictione quarta