Charter Document - 02172962

Charter Document - 02172962


Charter Number: 02172962
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1046
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): BnF Département des Manuscrits - NAL 1498 (f14v)
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Hugo Dei gratia sancte Crisopolitane ecclesie archiepiscopus humilis Si fidelium necnon amicorum nostrorum vota justa equanimiter suscipimus id nobis profuturum in eternum esse credimus Quapropter omnium tam futurorum quam presencium noverit industria qualiter domnus Hugo honestus religiosus ac clericus constructor et amplificator Laudonensis ecclesie imploravit nostram clemenciam ut quasdam ecclesias in nostro episcopatu sitas quas ipse ad eundem locum acquisivit nostro pontificali confirmaremus privilegio cujus peticioni quam justam conspeximus gratanter annuimus laudamus igitur atque pontificali auctoritate confirmamus donum quod petiit scilicet ecclesiam unam Calx nomine in honore sancte Marie cum omnibus appendiciis suis sicut Hildeberga quedam nobilis matrona et heredes ejus tenuerunt aliam in honore sancti Albini cum omnibus appendiciis suis sicut ad predictam pertinet terciam in honore sancti Simphoriani martiris cum omnibus appendiciis et ut hoc firmum ratum inconvulsum inviolatumque permaneat interdicimus pontificali auctoritate excommunicamus et dampnamus anathemate ne aliqua persona potens aut vilis conetur infringere Si quis autem quod minime credimus hoc fecerit sit pars ejus cum Dathan et Abiron quos vivos absorbuit terra Quod ut firmius habeatur sigilli nostri inpressione in sigillo nostro insigniri jussimus Ego Hugo Dei gratia Crisopolitanus dictus archiepiscopus hanc cartam propria manu firmo posterisque nostris tenendam transmitto S Willenci prepositi S Theodorici decani Sancti Johannis S Lamberti decani Sancti Stephani S Wichardi Sancti Pauli decani S Roberti archidiaconi S Girardi archidiaconi Ermenfredus Crisopolitane ecclesie cancellarius recognovit Acta Bisuncii anno Dominice incarnationis M quadragesimo VI indictione VI rege Henrico