Charter Document - 02172958

Charter Document - 02172958


Charter Number: 02172958
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1042 - 1043
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Verbi incarnati Notum sit omnibus fidelibus quod ego Ledburgis et filius meus Gislebertus donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo pro remedio animarum nostrarum loco etiam sepulture nostre ad locum Cluniacum in quo preest domnus ac venerabilis Odilo abbas unum pratum in villa Bainas unam etiam silvam que vocatur Busceda unumque campum juxta Buscedam [terminat] a medio die terra Sancti Marcelli a mane terra Eldeverti atque Bernardi de alia parte terra Ansedei atque de alia parte terra Aidoardi S Ledburgis et filii ejus Gisleberti qui hanc cartam fieri et firmare rogaverunt S Ansedei S Aidoardi S Adcelini S Ornadi S Wichardi S Rodberti S Adzoni Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit iram omnipotentis Dei incurrat omnibusque maledictionibus subjacebit que in veteri et in novo Testamento continentur Acta publice Cluniaco regnante Heinrico rege anno XII