Charter Document - 02172956
Charter Number: | 02172956 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1041 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Wigo filius Willelmi dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco Cluniaco in quo magis prodesse quam preesse videtur domnus Odilo abbas aliquid de mea hereditate que sita est in pago Matisconensi in villa que nuncupatur Berziacus videlicet unum curtilum cum omnibus appendiciis suis campis pratis vineis egressibus et regressibus quesitum et ad inquirendum totum perpetualiter dono atque transfundo ut monachi de supranominato monasterio faciant quicquid facere voluerint tenendi vendendi scammiandi Habet autem has terminationes a mane aqua currente a vesperi via publica ab aquilone terra Adalberti presbiteri Dono etiam servum nomine Gondricum Hanc vero donationem facio pro anime mee et patris mei Willelmi et matris mee Gertrudis remedio et omnium parentum meorum vivorum ac defunctorum ut in commune omnibus proficiat Actum Cluniaci publice die dominica in Ramis palmarum per manus Arnulfi levite S Guigonis qui fieri et firmare rogavit S Gausfredi comitis S Gauzeranni Achardi Bernerii Martini prepositi Actum anno millesimo XL ab incarnatione Domini regnante Heynrico rege Francorum Quisquis [hoc] contradicere voluerit anathema sit nisi citius ad emendationem venerit et cui litem intulerit auri libram cogatur exsolvere