Charter Document - 02172949
Charter Number: | 02172949 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1040 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Notum sit fidelibus cunctis tam presentibus quam futuris quod ego Robertus dux Burgundionum veniens Cluniacum causa orationis et ad sollemnizandum gaudium Dominice resurrectionis susceptus sum cum magna reverentia et devotione a totius congregationis Deo devota fraternitate Egressurum vero de monasterio et ad propria reversurum adierunt me domnus Gaufredus prior cum simul tota congregatione obnixe rogantes ut per testamentum litterarum notum facerem posteris insigne amicitie et familiaritatis quam ab eis in Dei nomine accepi adjutorii quoque et protectionis atque defensionis quam in omni loco quocumque potuero eis promisi et precipue nominatim de Giviriacensi potestate quam episcopus Hugo Cabilonensis nominatus comes cum matre sua et sorore olim dederunt Sancto Petro Hanc ergo justam eorum petitionem perpendens et sinceram in Dei famulamine conversationem perspiciens libentissime annui et tam presentibus precipio quam futuris denuntio ut qui meam fidelitatem integre voluerint custodire et meam amicitiam perfecte habere huic loco sive habitatoribus ejus in quocumque loco nostre dominationis vel potestatis nullo modo quamlibet torturam aut contrarietatem presumat inferre Quod si quis fecerit meam amicitiam vel gratiam habere non poterit Et ut stabile firmumque permaneat manu propria firmo presentibus que fidelibus meis firmandam committo Signum Roberti ducis qui hoc testamentum fieri precepit Signum Ilie uxoris ejus Actum Cluniaco publice Rogo etiam omnes episcopos et presbiteros et monachos ut excommunicent et anatematizent omnes illos qui hanc preceptionem infregerint et sint a societate cunctorum fidelium alienati et in inferno trudendi cum Dathan et Abiron et cum Juda proditore Domini S Eyrardi vicecomitis S Bernardi S Vualterii Item Vualterii S Balduini S Ingelerii S Vuarini S Humberti S Duranni S Johannis S Gisleberti S Rainerii Ego Eldulfus scripsi ad vicem cancellarii