Charter Document - 02172942
Charter Number: | 02172942 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1040 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Noverit congregatio sancti Cluniacensis cenobii quod quidam ejusdem monasterii postea monachus nomine Senaldus sacerdos veniens ad sancte conversationis habitum dedit Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo sanctoque Cluniacensi loco quandam portionem terre que est in villa Cavaniaco Soror quoque ejus nomine Engelberga longo post tempore dedit aliam portionem terre que sui juris esse videbatur tali convenientia ut in cunctis ipsius loci benefactis deinceps partem haberet et post mortem si fieri posset Cluniaco sepeliretur Factum est autem hoc donum tempore domni Widonis prefati loci prioris quod et longe post confirmatum est et conscriptum in manu domni Fulcherii Lurdonensis decani S Engelberge que hoc donum renovavit S filiorum ejus Bernardi Stephani Giraldi S Fulcherii decani et totius familie Lurdonensis que hujus rei testis est