Charter Document - 02172937

Charter Document - 02172937


Charter Number: 02172937
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1040
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Verbi incarnati Sciant cuncti fideles sancte Dei ecclesie quod nos duo fratres Gislabertus videlicet et Gausfredus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum monasterium in quo preesse videtur domnus Odilo abbas aliquid de nostra hereditate que sita est in pago Matisconense in villa que vocatur Muniacus totum ad integrum quantum ibi visi sumus habere scilicet campis vineis pratis silvis aquis aquarumque decursibus ut ab hodierna die faciant rectores hujus loci quicquid facere voluerint Facio autem ego Gislabertus hanc donationem pro anime fratris mei Gausfredi remedio sicut ipse delegaverat in vita sua et si ego in hoc pago finiero seniores recipiant me ad sepeliendum sine aliquo censu nisi gratanter dederim Actum Cluniaco publice die kalendarum septembrium per manus Eldulfi sacerdotis regnante Eynrico rege Francorum Si quis vero hanc donacionem calumniare voluerit nisi cito resipuerit omnibus maledictionibus subjaceat et cui litem intulit auri libram persolvat et deinceps stabilis maneat cum stipulatione subnixa Signum Gislaberti qui hanc donationem fieri jussit pro se et fratris sui sepultura Signum Tedulfi clerici S Jozaldi S Hugonis Anno incarnationis Domini nostri Jesu Christi MXL indictione VIIII