Charter Document - 02172936
Charter Number: | 02172936 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1040 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli et aliorum sanctorum dicato vocabulo Cluniacus quem domnus Odilo abbas regere videtur Ego igitur in Dei nomine Johannes reminiscens peccatorum meorum enormitatem simulque pertimescens venturi judicii diem dono Deo et sanctis supradictis apostolis et ad locum nominatum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Lugdunensi in agro Misiriacensi in loco qui nuncupatur Alba Petra videlicet unam condaminam sicut ego visus sum habere Dono etiam juxta exartum qui nominatur Aldigrimi terminatur autem a mane terra Sancti Petri a medio die terra Humberti a sero terra Aymonis ab aquilone via puplica Facio autem hanc donationem pro anime mee et patris mei Achardi et matris mee Ermendrae remedio et omnium parentum meorum vivorum ac defunctorum ut nobis proficiat ad salutem Si quis autem hujus donationis cartam aut ego ipse aut ullus propinquus meus seu de heredibus meis calumniare voluerit primitus iram Dei omnipotentis ac sanctorum apostolorum incurrat cum Dathan quoque et Abiran quos vivos terra absorbuit et cum Juda traditore Domini flammis incendii se sciat esse cumburendum in baratro dampnationis nisi ad emendationem venerit Juxta etiam mundanam legem cui litem intulerit auri libram cogatur persolvere et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaci per manus Arnulfi levite VI idus aprilis in die Pasche anno MXL ab incarnatione Domini S Johannis qui fieri et firmare rogavit S Pontii S Aymonis