Charter Document - 02172935

Charter Document - 02172935


Charter Number: 02172935
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1040
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quia hujus vite status immusnis a crimine vix a nemine percurritur oportet [unicui]que pro modulo boni operis strenuitate et elemosinarum largitione si quis delicta culpe deluere et eterne mercedis fructum pro posse adquirere Quapropter noverint cuncti fideles tam presentes quam futuri quod ego Gausmarus et uxor mea Poncia donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum in quo preesse videtur domnus Odilo abbas unum curtilum cum vinea simul tenente et vircaria Habet enim ipse curtilus he terminationes a mane via publica a meridie a sero similiter a aquilone terra Sancti Petri de Matiscone Est autem ipse curtilus in pago Matisconensis in agro Fusciaco in villa Lamnariaco Si quis autem hanc donationem aliquam calumpniam inferre temptaverit primitus iram Dei omnipotentis omniumque sanctorum cum genitrice Christi offensam incurrat nisi ad satisfactionem venerit cogente vero judiciaria [potestate] auri libram unam persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Pontie uxoris Gausmari qui fieri et firmare rogavit S Sigaldi S Bladini S Arberti S Vuichardi Actum Cluniacum publice IIII nonas aprilis anno VIIII imperante Heinrico rege Arnulfus indignus levita scripsit