Charter Document - 02172934
Charter Number: | 02172934 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1039 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Priscorum fidelium laudabili religione sanctitum est ut post hujus incerte vite decursum ipsa exanimata corpora tradantur et recondantur locis sanctorum et memoriis ut per hoc aliquatenus valeant ipsis suis exui a peccatis Huic igitur sacre institutioni fides a nobis accommodanda est et pro ipsis ut valeant veniam peccatorum consequi in quantum possibilitas parentum illorum et fidelium impertit elemosinarum largitio inpendenda est Quapropter notum sit cunctis fidelibus tam presentibus quam futuris quod ego Jozerannus cognomine Calvus et alius Jozerannus parentes Jozeranni interfecti pro anime ipsius redemptione donamus aliquid de ipsius rebus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum in quo preesse videtur domnus ac venerabilis pater Odilo Sunt ipse res site in pago Matisconensi in villa que vocatur Exartellis unum clausum de vinea terminatur autem ex omnibus partibus terra Sancti Petri et in alia villa que nominatur Kavaniacus unum curtilum cum vinea et mansione et fonte ad ipsum curtilum pertinente terminatur autem a mane terra Sancti Petri a meridie aqua currente a occidente de ipsa hereditate ab aquilone terra Sancti Petri In ipsa vero supradicta villa donamus iterum unum pratum a mane et a meridie terminatur muro et via publica a sero de ipsa hereditate ab aquilone aqua currente et a capite quod est a mane usque ad alium caput quod est ad vesperum IIII perticas erpinales Rogamus ergo et precipimus ut nulli homini detur in beneficium et si hoc factum fuerit ad heredes illius revertatur Hanc autem don[a]tionem facimus pro redemptione ipsius anime et patris ejus Hildini matris et omnium parentorum ejus vivorum ac defontorum atque extiterunt laudatores istius carte S Jozeranni Calvi S alium Jozeranni S Girbaldi presbiteri S Bernardi S Girbaldi S Oddonis S Contardi S Artaldi S Raimberti Actum Cluniaco publice per manus Arnulfi levite nonis januarii MXXXVIIII anno ab incarnati[o]ne Domini indictione VII regnante Heinrico rege