Charter Document - 02172933
Charter Number: | 02172933 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 1039 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit cunctis fidelibus tam presentibus quam futuris quod interventu domni Odilonis abbatis et ceterorum Cluniacensium fratrum ego Thetbaldus comes remitto exactiones Deo et Sancto Petro quas comes Hugo avunculus meus exigebat per consuetudinem de Belmonte et Juliaco potestatibus Sancti Petri Cluniensis et de omnibus ad ipsas potestates pertinentibus totum ex integro ut nihil amplius neque a me neque a meis exigatur vel requiratur in receptis videlicet et aliis injustis consuetudinibus Facio autem hanc remissionem pro Deo et anime mee remedio abhinc et in perpetuum per cuncta succedentia tempora Ut autem firmior sit et stabilior manu propria firmavi et fidelibus meis firmare precepi S Thetbaldi comitis