Charter Document - 02172932
Charter Number: | 02172932 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1039 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Qui perpetue beatitudinis memores sunt dum in hac terra vivunt ex mundalibus quas possident opibus si Christum heredem constituunt noverint pro certo quia de rebus quas secum auferre nequeunt eterna lucra adipisci possunt Nam si prudens judicatur agricola qui sibi in futurum previdens jacta semina terre committit ut multiplicate segetis fenore gratuletur multo magis prudentior judicandus est ille qui eterne mercedis intuitu habita dividit congregata dispergit ut in eo impleatur quod scriptum est Dispersit dedit pauperibus justicia ejus manet in seculum seculi Vere enim sapiens et prudens est qui terrena que possidet ante se premittit que in tempore necessitatis cum tempus operandi jam non erit metere possit quorum sumptibus eterne mendicitatis egestas suppleatur Que ego Archimbaldus vicecomes considerans fragilitatemque communis humanitatis attendens de his que possidere videor dum licet dumque indulta tempora permittunt Christum heredem constituere desidero ut in tempore suppreme necessitatis ipse mihi remunerator occurrat Dono itaque Deo sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui magis prodesse videtur quam presse domnus Odilo abbas aliquid de mea hereditate que sita est in pago Matisconensi hoc est mansum qui vulgo Vineale vocatur cum omnibus ad se pertinentibus scilicet terris silvis aquis aquarumque decursibus pratis pascuis campis cultis et incultis exitibus et regressibus quesitum et ad inquirendum totum ad integrum ut ab hodierna die et deinceps faciant ex his quicquid facere voluerint rectores ipsius loci in Dei famulamine Feci autem jam per Dei gratiam sub alio testamento donationem de ecclesia Sancti Laurentii juxta positam predictis apostolis ad prefatum locum eo voto et desiderio ut ex precepto abbatis prelibati loci ibi perpetuam habitationem habeant Cluniacenses monachi et cum hoc per Dei gratiam impletum fuerit volo ut hec que supra scripta sunt et que jam in aliis locis dedi et abhinc inante per Dei voluntatem donavero ad denominatam ecclesiam et ad usus monachorum inibi habitantium pertineant salva tamen omnimoda dominatione abbatis et prepositorum Cluniacensis loci Igitur facio hanc donationem pro remedio anime mee omniumque parentum et fidelium meorum ut omnibus nobis proveniat ad indulgentiam et remissionem peccatorum nostrorum Si quis autem hanc donationem temptaverit calumniari aut scindere nisi cito resipuerit et congrua satisfactione emendaverit sciat se et mundanis legibus obnoxium et celesti propiciatione indignum coactusque judiciaria potestate auri libras V persolvat et hec firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Archimbaldi vicecomitis qui fieri jussit et firmare rogavit S Hugonis Bocchare S Hugonis de Buxolio S Hylii Gerardi Actum Cluniaci publice per manus Arnulfi levite [feria] VII sabbati anno millesimo XXXVIIII ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi indictione VII regnante Heynrico rege Francorum