Charter Document - 02172931

Charter Document - 02172931


Charter Number: 02172931
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1039
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacro et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli et aliorum sanctorum dicato vocabulo Cluniacus quod domnus Odilo venerabilis pater regere videtur ego in Dei nomine Ermengarda adhuc vivens delego aliquid de mea hereditate Domino Deo et ad supra denominatum locum per manus Duranni ut ipse cartam precipiat facere ad denominatum locum Sunt autem ipse res site in pago Matisconensi in villa que vulgo dicitur Buxiaco in agro Sigiaco hoc est unum clausum de vinea terminatur enim ex omni parte terra francorum Dono etiam in alio loco duas raxas de vineis quas emi de Rainoardo et terminantur autem a mane terra Bernardi ex aliis partibus terra francorum Rogamus igitur et precipimus ut ad nullum sit hominem datum in beneficium Si quis autem hujus donationis cartam ullus homo seu de heredibus meis calumniare voluerit primitus iram Dei omnipotentis ac sanctorum apostolorum incurrat cum Datan etiam et Abiron quos vivos terra absorbuit et cum Juda traditore Domini flammas incendii se sciat esse comburendum in baratro dampnationis nisi ad emendationem venerit Juxta etiam mundanam legem cui litem intulit auri libram cogatur persolvere et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice XIIII kalendas decembris indictione VII in anno MXXXVIIII regnantem domnum Jesum Christum in perpetuum S Duranni qui imperavit fieri jussus ab ipsius Ermengarda S Girardi S Hugonis S Wichardi filiorum ejus S Bernardi cognomento Grosus S Aimoni S Guichardi filii ejus S Fulcrendis S Sigaldi S Fulcherii Arnulfus levita recognovit in dominico die ad vicem cancellarii