Charter Document - 02172926
Charter Number: | 02172926 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1039 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In Christi nomine Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Arnulfus dono Deo sanctis[que] ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui presse videtur domnus Odilo venerabilis pater aliquid de rebus meis pro anime uxoris mee Simeldis redemptione sicut ipsa jussit adhuc vivens Est autem unum curtile quod est situm in pago Lugdunensi in villa que nuncupatur Vallis et habet terminationes a mane terra Wichardi a medio die aqua currente que dicitur Vosana a vesperi et aquilone terra Sancti Petri S Arnulfi qui jussit fieri S Hugonis S Bernardi filiorum ejus S Aimonis S Azonis S Galterii Actum Cluniaco publice III kalendas maii anno MXXXIX ab incarnatione Domini Arnulfus levita scripsit