Charter Document - 02172922
Charter Number: | 02172922 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1037 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
BnF Département des Manuscrits - NAL 1498 (f16v) CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Omnibus in unitate fidei viventibus notum esse volumus quod ego Archimbaldus vicecomes dono Deo et apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum cui preest reverende memorie domnus Oydilo abbas unam ecclesiam in honore beati Laurentii martyris dicatam in pago Matisconensi sitam cum omnibus que ad ipsam ecclesiam pertinent totum ad integrum quesitum et inquirendum in campis pratis terris cultis et incultis Dono etiam in alio loco silvam que vocatur Plana Cassanea Dono etiam unum mansum in villa que vocatur Vigoseto tali convenientia ut teneant monachi Cluniacenses quousque revertar de Jerusalem Posquam autem reversus fuero recipiam eum si voluero Expleto itinere dedit eum ita ut hic est scriptum Notum sit omnibus quod ego Archymbaldus dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et habitatoribus Cluniacensium mansum quem misi in vadium quando perrexi Jerusalem totum et integrum cum omnibus appendiciis servis et ancillis Auctorizo etiam donum et cartham quam avus meus Hugo et pater meus Artaldus Sancto Petro fecerunt de curte Monmalardis ea convenientia ut si ego sine legali herede mortuus fuero teneant et possideant sicut in cartha continetur quam ipsi fecerunt S Archymbaldi qui fieri et firmare rogavit S Walteri episcopi Gaufredi canonici Humberti Hugonis Buchardi Hugonis Tosi Hugonis Maurelli Artaldi Humberti de Calvia Actum publice apud Cluniacum anno millesimo XXXVII ab incarnatione Domini indictione Vta regnante Heinrico rege Humbertus levita et monachus scripsit