Charter Document - 02172918
Charter Number: | 02172918 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1037 |
Date type: | Internal, Calendar |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Jus ecclesiastice religionis merito proprie dignitatis optinet ut quicquid unusquisque fidelium alicubi ecclesie conferre delegare studuerit sub proprie titulatione auctoritatis scripture adnotatione una cum fidelium suorum corroboratione solempniter adfirmare decernat Quapropter notum sit cunctis fidelibus tam presentibus quam futuris quod ego Bernardus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid de hereditate patris mei vel mea sicut ipse Oddo pater meus delegavit adhuc vivens Est autem ipsa hereditas in pago Matisconensi in villa Perronna in loco qui dicitur vulgo Malecocto unum curtilum in alio loco qui dicitur Valzeletas duas peciolas de vineis Facio autem hanc donationem pro anime ejus et mee redemptione et omnium parentum nostrorum ut nobis Dominus dignetur esse propitius in extremo judicio Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre temptaverit Dei omnipotentis incurrat iram nisi ad emendationem venerit anathema sit in perpetuum et cui litem intulit auri libram persolvat et hec deinceps firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Bernardi filii Oddonis qui fieri et firmare rogavit S Arnulfi presbiteri S Andree Iterum S Arnulfi Actum Cluniaco publice furia tercia anno MXXXVII indicione VIII nonas julii Arnulfus levita recognovit