Charter Document - 02172917
| Charter Number: | 02172917 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1037 |
| Date type: | Internal, A.D., Regnal |
| Resource Link(s): |
BnF Département des Manuscrits - NAL 1498 (f23v) CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dominus noster Jesus Christus per carnem mortalitatis nostre mundo visibilis apparuit precipiens fidelibus suis ut de bonis sibi concessis valeant adquirere perpetuum sibi regnum quod primus humani generis parens exigentibus culpis perdidit Igitur in Dei nomine cunctis mortalibus tam presentibus quam etiam et futuris notum sit quod ego Willelmus nobilissimus comes et uxor mea nomine Lucia memores pondus enormitatem nostrorum peccaminum quandam terram Sancti Maioli aliquando hereditatem actenus vero possessam a nostris antecessoribus nomine Diliadam et Septem Fontes pro animabus omnium fidelium christianorum si quid recti aliquid videmur aut injuste visi sumus habere donamus ac reddimus Deo et sanctis ejus apostolis Petro videlicet et Paulo et ad locum Cluniacum ubi preest domnus Odilo abbas Sunt autem ipse villule supra nominate Diliada scilicet et Septem Fontes site in episcopatu Regensi Tradimus sive reddimus servis Dei militantibus in Cluniaco monasterio cum omnibus ad se pertinentibus videlicet terris silvis aquis aquarumque decursibus farinariis pratis pascuis vineis campis cultis et incultis exitibus et regressibus totum et integrum ut ab hodierna die faciant rectores supradicti loci quicquid facere voluerint Si autem ullius persona qui hanc donationem aliquam calumniam inferre conaverit non vindicet quod cupit sed coactus in fisco publico auri libras quinque persolvat et nisi cito resipuerit omnibus maledictionibus subjaceat et inantea ista carta stabilis permaneat Actum publice apud Podii Odolinum monasterium feria ii anno MXXXVII ab incarnatione Domini indictione v regnante Chonone imperatore anno x regnante Domino nostro Jesu Christo in perpetuum Signum Willelmi et uxoris sue Lucie qui hanc donationem fieri jusserunt et coram testibus ad roborandam tradiderunt Signum Aldeberti Signum Pontii Signum Ragnoardi Signum Autolfi Signum Petri Signum Bernardi Signum Poncii Mataroni Signum Arnaldi Signum Rostagni Eiroardus scripsit Signum Willelmi de Monasterio et fratris sui Isnardi Signum Adalacis uxoris Isnardi et filiorum ejus Petri Raimunni Emenoni Girini Signum Aldeberti filii Poncii Benefilati Signum Gausfredi et uxoris sue Scocie et filiorum eorundem Ugoni Willelmi et Gausfredi Signum Aldeberti de Sancti Georgii filii Willelmi Signum Ugoni et fratris sui Isnardi
