Charter Document - 02172915
Charter Number: | 02172915 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1037 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
BnF Département des Manuscrits - NAL 1498 (f8r) CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Priscorum fidelium laudabili religione sanctitum est ut post hujus incerte vite decursum ipsa exanimata corpora tradantur et recondantur locis sanctorum et memoriis ut pro hoc aliquatenus valeant ipsis suis exui a peccatis Huic igitur sacre institutioni fides a nobis accommodanda est et pro ipsis ut valeant veniam peccatorum consequi in quantum possibilitas parentum illorum et fidelium inpertitur elemosinarum largitio inpendenda est Quapropter notum sit cunctis fidelibus tam presentibus quam futuris quod ego Aia sanctimonialis femina dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum in quo magis prodesse quam preesse videtur domnus Odilo abbas pro anime remedio filii mei Rodlanni unam dimidiam ecclesiam sicut ipse preceppit adhuc vivens si subitana mors ei evenerit videlicet cum cymiterio decimis baptisterio et de omnibus que pertinent ad ipsam ecclesiam medietatem et servo nomine Ottelmo Est autem ipsa ecclesia in episcopatu Lugdunensi in villa que vulgo dicitur Domno Martino Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre temptaverit omnibus subjaceat maledictionibus nisi ad emendationem venerit et cruciatus ab inferni penis suis recipiat meritis coactusque judiciaria potestate auri libram unam persolvat et deinde hec firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Aie qui fieri et firmare rogavit S Willelmi S Ysabellis uxoris ejus soror Rodlanni S Hugonis filius Berardi S Humberti fratris Berardi S Rodlanni S Gislaberti Actum Cluniaco publice pridie idus mai ab incarnatione Domini anno MXXXVII indictione quinta Arnulfus scripsit in sabato die