Charter Document - 02172912
Charter Number: | 02172912 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1036 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Cunctipotentis ineffabilis misericordia omnibus prodesse volens etiam hoc concessit inter cetera pietatis sue beneficia ut mortales ex rebus perituris celestia regna possent promereri Cujus pietatem atque justitiam ego Teza considerans dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid de rebus meis que sunt site in pago Augustidunensi in villa que dicitur Vallis hoc est unum mansum cum omnibus appendiciis suis ubi Durannus residet habet terminationes de omnibus partibus de ipsa hereditate Facio autem hanc donationem pro anime remedio senioris mei Gondoldrici et facio vuerpitionem de manso qui residet in pago Matisconensi in Cavaniaco villa quem habebat supradictus Gondoldricus in feudo de monachis Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem inferre temptaverit omnibus maledictionibus subjaceat nisi ad emendationem venerit et cui litem intulit auri libram unam persolvat et hec donatio firma permaneat cum stipulatione subnixa S Teze que hanc cartam fieri et firmari rogavit S Hugonis item Hugonis Bernardi clerici Bernardi presbiteri Roberti Artaldi Actum Cluniaco publice octavo idus julii inditione quarta anno nono Heynrici regis Arnulfus levita scripsit feria quinta