Charter Document - 02172911
Charter Number: | 02172911 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1036 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sicut indubitanter fides credentium retinet ita Christi benignitas mortalibus consulit ut ex bonis temporalibus quos lege mortis amissuri sunt mansura perhennis vite premia sibi valeant preparare ut scriptum est Divicie viri redemptio anime ejus Quapropter notum sit cunctis fidelibus tam presentibus quam futuris quod ego Eva uxor Gausfredi et filii mei Wichardus Hugo et Jazerannus donamus pro redemptione anime ejus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum in quo preesse videtur domnus Odilo abbas duabus partibus de uno manso sicut visi sumus habere peromnia usque ad inquirendum Est autem ipse mansus in villa Tisiaco in loco qui dicitur Roca et in alio loco unum campum in villa Pradelis qui dicitur Motkas medietatem de ipso campo Si quis contra hanc donationem aliquam voluerit inferre litem nisi venerit ad congruam emendationem a consortio sanctorum sit segregatus et cum Datan et Abiron demergatur in infernum vivus ipse autem non vindicet quod repetit sed partibus ejusdem loci cui aliquam calumpniam fecerit coactus juditiaria potestate auri libram unam cogatur exsolvere et deinceps hec carta firma stabilis permaneat cum stibulatione subnixa Actum Cluniaco nonas martias regnante Heynrico rege indictione IIII Arnulfus recognovit levita S Eve uxoris Gausfredi qui fieri et firmare rogavit S Wichardi S Hugonis S Jozeranni S Constantini S Gausfredi S Bernardi S Aynardi S Wigonis Gaufredus Actum Cluniaco publice feria IIII