Charter Document - 02172908

Charter Document - 02172908


Charter Number: 02172908
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bequest
Date: 1035 - 1050
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Noticia werpicionis quam fecit Bernardus miles de quibusdam terris et rebus quas in calumniam habebat contra monachos Sancti Petri Cluniensis in presentia domni Odilonis abbatis atque Hugonis comitis et ejus nepotis Tetdbaldi Post transitum autem domni Odilonis abbatis atque Hugonis comitis iterum venit Cabillonam in presentia domni Tedbaldi comitis atque domni Hugonis abbatis et ad integrum omnia sicut antecessoribus illorum perdonaverat ita et istis similiter firmavit ipse et filius ejus Bernardus et Gulferius