Charter Document - 02172906
Charter Number: | 02172906 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1035 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quocienscumque inter homines de aliqua re donatio venditio sive verpitio fit de quibus nobis succedentes certos reddere volumus inserendum est litterarum testamento quatinus ratum et inconvulsum perhenniter maneat Quapropter nos fratres Cluniacenses dignum duximus posterorum memorie verpitionem transmittere quam fecit Letaldus de Muncniaco Sancto Petro et monachis Cluniacensis cenobii in presentia domni Hugonis comitis et Tedbaldi comitis nepotis ejus et in presentia Gaufredi prioris et aliorum seniorum Vuarnerii scilicet et Hugonis tunc decaniam Cluniacensem gubernantis Vualonis quoque et Heinrici Oddonis decani Rannulfi Matisconensis prioris Nam requirebat consuetudines cujusdam alodii quod quidam nomine Adalbertus Sancto Petro et fratribus ibidem Deo militantibus dedit quas hereditario jure sibi dicebat debere reddi ita videlicet dimisit ut nullus vel consanguinitatis objectione vel cupiditatis illectione sive alicujus rei causa novum querimonie inferre presumat quod si quis fecerit omnibus maledictionibus que novo ac veteri continentur Testamento subjaceat