Charter Document - 02172895
Charter Number: | 02172895 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1034 - 1035 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Redemptor humani generis Jesus Christus homo pro hominibus factus per evangelium suum fidelibus suis loquitur dicens Thesaurizate vobis thesauros in celo ubi nec reugo nec tinea demolitur et item dicit Scriptura Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Qua igitur noverint cuncti filii sancte ecclesie tam presentibus quam etiam et futuris quod ego Jocerannus pro remedium anime fratris mei Vuichardi dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum ubi domnus Odilo abbas preesse videtur de res meas que sunt in pago Matiscensi hoc sunt duo mansi unus enim ex eis est in villa Noglas et alter in villa Veriolas et omnia que ad ipsos pertinent Dono etiam et unum servum nomine Ebrardum cum uxore et infantibus eorum et quicquid exinde facere voluerint monachi jam predicti loci faciant Si quis contra hanc donationem aliquam calumniam inferre temptaverit nisi citius ad emendationem congruam venerit sit pars ejus cum illis qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis scientia[m] viarum tuarum nolumus Similiter et supradictum servum et hereditatem ejus Sancto Petro tradimus Si quis contradixerit pari excommunicationi habeatur S Joceranni qui fieri et firmare rogavit S Stephani S Artaldi S Bernardi S Witberti Data anno quarto regnante Heinrico rege