Charter Document - 02172891

Charter Document - 02172891


Charter Number: 02172891
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1033
Date type: Internal, Calendar
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sancius gratia Dei Hispaniarum rex cum omnibus episcopis ducibus comitibus et obtimatibus in provinciis suo imperio subditis degentibus domino pape presidenti Sancte Romane sedi et apostolice ecclesie et totius orbis archiepiscopis episcopis et omnibus ecclesiastici ordinis cunctisque populis christianis prospera vite presentis et gaudia superne felicitatis Dum nullo meo merito sed solo gratuito dono et misericordia Dei ad regni gubernacula perveni regimen et curam sollicitudinem et vigilantiam tam ecclesiasticarum rerum quam secularium michi esse commissas intellexi De quibus omnibus Deo immortali regi et equissimo judici rationem redditurum esse cognovi pro bene dispositis premia recepturum pro neglectis vero penas luiturum et propter hoc ingenti timore pressus anxietateque magna sollicitatus ad exorandam Domini misericordiam me omni cordis intentione converti pondus enim honeris michi impositi vires meas intellectum et sapientiam excedere vidi et idcirco quod michi deesse sensi hoc a Deo fore impetrandum dignum duxi et in corde meo obtimum judicavi et quoniam ammonente appostolo in fide postulavi et in oratione mea non esitavi effectum mee iste petitionis Domino concedente accipere promerui et dispositionem totius regni preeunte misericordia Dei nobiliter ordinavi et ut notum est universo orbi magna ex parte oppressa et expugnata spurcissima gente Agarenorum decentissime fines nostrarum provinciarum ampliavi Tandem itaque respectu divine miserationis omnibus occursibus malis et cunctis adversitatibus remotis omniumque sacrilegorum hereticorum quondam religiositatem patrie pestifere opprimentium versuciis canonicali disciplina resecatis incidit mee menti summa christiane perfectionis quam Dominus juveni salvationem anime sue querenti demonstrans ait Si vis perfectus esse vade et vende omnia que habes et da pauperibus et habebis tesaurum in celo et veni sequere me Quam perfectionem dum imperio michi a Deo commisso deesse comperi vehementer dolui Nam ordo monasticus omnium ecclesiasticorum ordinum perfectissimus tunc temporis omni nostre patrie erat ignotus Dum ergo assiduis precibus Deum exposcere[m] ut michi dignaretur auxilium prebere ut id quod mente retinebam possem ad efectum perducere et perfectione monastice ordinis tenebras nostre patrie illuminare tandem inspirante Deo a prudentibus ac religiosis viris salubre repperi consilium quibus referentibus didici quia perfectionem hujus sancte quam requirebam professionis nemo perfectius ostendere poterat quam congregatio monasterii Gluniacensis que eodem tempore clarius ceteris monasteriis Benedicti perfecta florebat regulari religione auxiliante Deo et venerando abbate Odilone amministrante Igitur super hoc negotio accepi consilium ab omnibus episcopis nostris et obtimatibus et unum ex nostris patriotis virum quantum hominibus possibile est ad cognoscendum religiosum et timoratum vocitatum Paternum cum devoto comitatu religiosorum sociorum misimus ad predictum Cluniacense cenobium ut in ipso perfectionem monastice vite cognosceret ac disceret qua sufficienter imbutus ad patriam nostram rediret et sitienti patria nostre potum monastice professionis propinaret Quod donante gratia Dei ut ordinavimus factum est Nam isdem vir doctrinam discipline regularis cum suis sodalibus perfecte instructus prospere ad nos reversus est Quem primo doctorem monastice vite in monasterio Sancti Johannis Babtiste de Penna constituimus et ut fratres sub ipso regulariter viverent eum pastorem animarum perfecimus et predictum monasterium ut firmiter in stabilitate regularis vite persisteret regalibus donis atque firmissimis privilegiis munivimus quatinus hoc irritum facere nulli liceret ex nostris successoribus Hoc ergo monasterio regulari dispositione decenter ordinato omnes episcopi et principes totius regni communiter consilium inierunt et ad me venientes unanimiter petierunt ut sicut cenobium Sancti Johannis Baptiste de Penna decoraveram monastica religione sic etiam honestarem eadem regulari beati Benedicti professione Oniensem monasterium quondam a religioso Sancio comite in honore sancti Salvatoris constructum et amplissimis donationibus prediorum ac preciosissimis supellectilibus sancte Dei ecclesie congruentibus ditatum quam eorum petitioni justam esse considerans libenter accepi et ut perficeretur tota mentis intentione destinavi Viros ergo nobiles semper lateri meo adherentes ad monasterium Sancti Johannis Babtiste de Penna misi et domnum Paternum quem ibi abbatem venerande congregationi perfeceramus ad nos venire cum aliquantis religiosis fratribus expostulavi qui benigne obediens mee iste petitioni quod ab eo petebam sine aliqua dilatione impetravi depulsisque mulieribus in Honiensi monasterio sine aliqua reverentia habitantibus consensu et voluntate adque petitione omnium patrie nostre episcoporum ac clericorum nobilium quoque ac plebeiorum statuimus ibi congregationem religiosorum monachorum quibus abbatem Garseam nomine secundum regulam Sancti Benedicti communi etiam fratrum acclamatione preposuimus domnum vero abbatem Paternum abbate loci diligenter instructo et congregatione honorifice ordinata ad monasterium proprium remisimus Ut ergo inconvulsa et stabilis in perpetuum permaneat hujus congregationis operatio munivimus eam rigali et pontificali privilegio placuitque michi et omnibus ut scriptis traderetur hujus privilegii affirmatio quatinus omnibus malignis abbatem vel congregationem hujus loci opprimere conantibus omnis auferretur occasio Igitur in primis statuimus et omni canonicali auctoritate roborabimus ut abbas in hoc monasterio sicut regula Sancti Benedicti precipit non eligatur nisi communi fratrum consensu et ordinetur ab episcopo diocesis si catholicus fuerit et sine precio eum ordinare voluerit Si vero episcopus catholicus non fuerit et eum catholice ordinare noluerit tunc abbas ordinationem a metropolitano episcopo requirat qui si defuerit ad apostolicam sedem recurrat Quod de abbatis ordinatione constituimus hoc de omnibus ejus fratribus decretum esse volumus Huic nostre affirmationi addimus ut abbas Honiensis monasterii universa subjecta monasteria et ecclesias villas terras et omnia sibi pertinentia sine omni molestia et inquietudine regat et possideat Interdicimus omni auctoritate canonicali ut nullus rex dux comes episcopus aut aliqua persona secularis aut ecclesiastica idem monasterium inquietare aut invadere presumat aut aliquit eorum que nunc libere habet aut in futurum adquisierit aliquis alienare invadere vel opprimere aut aliqua occasione vexare aut sine licentia abbatis se intromittere audeat Super hoc etiam disponimus ut hoc monasterium et omnes sibi subjecte congregationes nunquam pro excommunicatione circumjacentis provincie nisi propriis culpis exigentibus excommunicetur aut a divino officio suspendatur Super omnia autem prohibemus divina Patris et Filii et Spiritus Sancti auctoritate et sancti Petri omnium pastorum principis et omnium sanctorum conclamatione ut abbas Honiensis monasterii non deponatur neque a divino officio suspendatur nisi canonicali justitia contra stantibus idoneis et justi numeri testibus ac declaratis probatisque culpis capitalibus et certissime invenialibus et hoc fiat in vere catholico et generali concilio sin alias factum fuerit irritum fiat omnino Simili modo descernimus de ejusdem loci congregatione ut nullus eam contra decreta monastice vite presumat inquietare sive a proprio loco evellere vel dispergere aut quod illicitum est teste omni decreto ecclesiasticorum canonum aliam congregationem illi super inducere Igitur ad honorem Sancti Salvatoris et utilitatem predicti monasterii cupientes hanc nostram constitutionem perpetua stabilitate teneri omnes contra eam incorrigibili temeritate venire temptantes fulti auctoritate Spiritus Sancti excommunicamus et anathematizamus et ab omni consortio christianitatis expellimus Sit pars eorum cum Datan et Abiron quos resistentes Moysi vivos terra absorbuit pereant cum Juda traditore qui vendito Domino Salvatore vitam proprio laqueo sibi ipsi extorsit et ad eternam mortem transiit habeat portionem cum Simone Mago qui principibus apostolorum resistens et ad alta ascendere cupiens oratione Pauli et imperio Petri de alto cecidit et eternaliter periit jungantur consortio impiorum sine fine cruciandorum et fumus tormentorum illorum ascendat in seculum seculorum Amen Nostra vero constitutio stabilis et inviolata permaneat et quicumque eam pro suo posse et scire roboraverit in presenti vita felix vivat et in futurum cum omnibus electis ad eterna gaudia cum Domino perhenniter regnaturus perveniat Amen Ego Julianus Dei nutu Burgensis ecclesie episcopus hunc privilegium benedicens confirmo Ego Pontius Dei gratia Palentine ecclesie episcopus similiter confirmo Ego Johannes Alavensis ecclesie episcopus confirmo Ego Santius gratia Dei Hispaniarum rex coram omnibus episcopis ducibus comitibus et obtimatibus in provinciis regni nostri degentibus hunc privilegium Sancto Salvatori et omnibus monachis ibidem Deo famulantibus tradens confirmo et manu propria hoc signum sancte crucis pono coram presente abbate Garseano Ego Ranimirus factum patris mei confirmo Ego Garsea factum patris mei confirmo Ego Fredinandus factum patris mei regis confirmo Ego ancilla Christi licet indigna regina nomine Domna major factum domini mei regis ac filiorum meorum coram omnibus confirmo Et nos suprascripti episcopi qui hic nominamur hunc privilegium confirmantes cum omnibus optimatibus roboramus et laudamus Facta carta privilegii era millesima LXI noto die sabbato V kalendas julii Gratia Dei ego Garsia scriba domino meo regi obediens hunc privilegium scripsi propria manu atque hunc signum feci