Charter Document - 02172889
Charter Number: | 02172889 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1032 - 1048 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Sciant cuncti fideles sancte Dei ecclesie quod ego Gelevertus et filii mei videlicet Durannus et Constancius donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo habitatoribus[que] Cluniacensibus ubi domnus Odilo magis videtur prodesse quam preesse unam vineam que sita est in villa quam nominant Scociam totam et integram cum omnibus appendiciis que in circuitu ejus sunt Dimittimus quoque mortem fratris nostri Humberti eo tenore ut me Gelevertum recipiant in cymeterio loci supra nominati Facimus [autem] hanc donacionem vel werpicionem pro animarum nostrarum ac parentum remedio insuper dedimus firmatores per manum domni Warnerii prioris hos Constabulum Richelmum Durannum Constancium ut ne nos nec ullus homo sit in damnum contra alium hominem pro morte fratris nostri sin alias unusquisque solvat solidos C Quicumque hanc firmacionem vertere voluerit nisi cito resipuerit sit visurus infernum cum diabolis et Juda traditore Domini et inantea stabilis maneat Sig Geleverti cum filiis suis Actum Cluniaco feria VI in Parascheve regnante Eynrico rege Omnia ergo convenientia atque servitia que post mortem Humberti habebamus recepta dimittimus