Charter Document - 02172887

Charter Document - 02172887


Charter Number: 02172887
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1032 - 1033
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Amator humane salutis et a[u]ctor Deus cernens nostre conditionis mutabilitatem [semper in ima delectari] divine sue pietatis intuitu studet omnimodis fragilitatem nostram convenire quatinus bonorum operum et elemosinarum virtutibus conemus pregravantia peccatoris pondera levigare amonet nos his verbis dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quapropter noverint cuncti fideles quod ego Richardus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et Cluniensis cenobio famosissimo cui preesse videtur domnus abba Odilo videlicet unam vineam que sita est in pago Matisconense in agro Arniacense in villa Besorniaco terminat autem ipsa vinea a mane terra Gouceranni a medio die terra Sancti Petri a sero terra Bernardi de alia parte terra Constancii Dono etiam ipsa vinea totum et integrum quantum infra istas terminaciones habere videretur pro remedio anime mee et parentum meorum eo tenore ut quamdiu vixero possideam et unoquoque anno investiture IIII sextarios de vino persolvam Post meum discessum ad jam dictum locum perveniat Si quis vero contra hanc cartam aliquid temptaverit perpetue maledictionis et excommunicationis vinculis sit ligatus cum Juda traditore in profundum inferni et jam dicta donacio stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Signum Richardi qui hanc donacionem et cartam fieri et firmare rogavit S Bernardi S Artardi S Gislardi S Ermenberti S Aremberti S Bernardi S Girbaldi S Atto S Almerada Actum Besorniaco villa anno II regnante Aynrico rege feliciter Amen Ego Eldulfus sc[r]ipsit