Charter Document - 02172886
Charter Number: | 02172886 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1032 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina pietate largitumque humanitate sanctitum est ut homo ex propriis rebus quas Domino donante percepit eodem Domino pro redemptione anime sue reddere debeat Quapropter ego in Dei nomen Adalwidis reminiscor peccatis meis preteritis dono aliquid ex rebus propriis ad locum Cluniaco qui est constructus in honore apostolorum Petri et Pauli necnon et plurimorum sanctorum ubi domnus Odilo abbas preesse videtur ad regendum hoc est mansus qui est in villa quam vocant Colonicas cum campis vineis silvis et omnibus suis ajacenciis que ad ipsum mansum aspiciunt vel aspicere videntur dono pro redemptionem anime mee et seniori meo Stephano De mancipiis vero dono his nominibus Engalbert cum infantibus suis et Raina Si ergo ulla persona emissa qui hanc donacionem calumniare presumpserit non vindicet quod repetit cum Dathan et Abiron et Juda traditore et cum eis qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis scientia viarum tuarum nolumus sit cum eis perpetualiter dampnatus et anathematizatus usque incidat in laqueum diaboli maledictus et excommunicatus S Adalwidis qui fieri et firmare rogavit S Stephano de Gridilongi qui uxori sue consensit S Ailmodis S Adalasia Datavi ego Andraldus presbiter in mense octobri in die veneris regnante Enrico rege anno II