Charter Document - 02172885
Charter Number: | 02172885 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1032 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus christianis tam presentibus quam futuris quod ego Aymo sancte ecclesie Belensis episcopus per consensum et voluntatem fratrum nostrorum canonicorum seu ceterorum amicorum nostrorum hanc prefatam ecclesiam que juris nostri esse videbatur domno Berlioni commutavimus percipientes ab ipso aliam ecclesiam cum suis appendiciis in pago Gratianopolitano sive Salmoniacense sitam et in honore sanctorum Gervasii et Prothasii dicatam in villa que Carenciacus vocatur tali ratione ut quamdiu ipse et uxor ejus vixerint teneant et possideant preter altare quod in vestitura in presenti accepimus Post obitum vero utrorumque ad sancte matris ecclesiam Belensium absque ulla calumpnia perveniat sine mora Ut autem hec amabilis commutatio perpetuum valeat vigorem obtinere centum solidos a domno Berlione noverit plebs nos percepisse Ego frater Gausbertus levita et monachus hanc cartam scripsi rogatus ad vicem cancellarii anno incarnationis Dominice millesimo XXXII regnante Rodulfo rege