Charter Document - 02172884

Charter Document - 02172884


Charter Number: 02172884
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1032
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divina pietate largiente concessum est legumque auctoritate sanccitum ut unusquisque fidelium de rebus transitoriis eterna valeat mercari dicente Scriptura Divitie viri redemptio anime ejus sunt et alibi Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Ego igitur in Dei nomine Berlio mundi terminum ruinis crebrescentibus appropinquantem cernens et magnitudinem peccatorum meorum recogitans dono aliquid de rebus mee proprietatis Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ac monachis Cluniaco cenobio degentibus quod monasterium est situm in pago Matisconensi consecratum in honore Dei ac predictorum apostolorum cuique preest domnus Odilo venerabilis abba Ipse vero res sunt site in pago Viennensi in agro Corsoriacense in Insula sitam inter Bulburum et Carusium hoc est ecclesiam in honore sancti confessoris Germani dicatam cum appendiciis suis scilicet decimis oblationibus et sepulturis seu terris quicquid est quesitum vel quod restat inquirendum totum ad integrum dono atque transfundo a die presenti et deinceps in stipendio et alimonia Christi servorum in prefato loco Deo servientium pro remedio anime mee seu patris mei ac matris uxoris etiam mee Ildeardis ac filiorum meorum Arberti et Artaldi qui in hac donatione consentientes sunt et insuper pro salute omnium Christi fidelium tam vivorum quam defunctorum Si quis vero quod futurum non credo ego ipse aut ullus de heredibus vel coheredibus meis seu aliqua opposita vel intromissa persona contra hanc donationem aliquam calumpniam aut litem inferre temptaverit primitus iram Dei omnipotentis et offensam apostolorum ejus incurrat parsque ejus fiat cum Datan et Abiron ac Juda traditore Domini insuper eum fiscali cogente censura auri libras X coactus exsolvat et hec donatio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Berlionis militis qui cartam istam fieri et firmare rogavit S Ildeardis uxoris ejus S filiorum ejus Arberti et Artaldi S Leodegarii Viennensis archiepiscopi S Aimonis Belensis episcopi S Alamanni prepositi Viennensis S Aimonis canonici S Dadonis S Witfredi militis S Milonis S Geraldi S Sofredi S Anselmi S Duranni archipresbiteri