Charter Document - 02172883
Charter Number: | 02172883 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1032 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus filiis sancte ecclesie tam presentibus quam futuris quod veniens quidam presbiter nomine Girbaldus ad conversionem ad locum qui vocatur Cluniacus dicatum summo honore sanctorum Petri et Pauli apostolorum contulit eodem loco aliquam partem ex hereditate quam sibi juste adquisierat hoc sunt prata campi vinee silve aque aquarumque decursus totum ad integrum supradicto dedit loco Facta est autem hec donatio anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi MXXXII indictione XV feria V infra paschalem ebdomadam Evolutis autem tribus mensibus post peractum hujus donationis testamentum adiit quedam nobilis femina vocabulo Aia denominatum locum et venit in presentiam domni Odilonis atque aliorum seniorum et petiit ab eis ut terram quam predictus presbiter Girbaldus illis dederat per prestariam sibi concederent Cujus petitionibus assensum prebentes denominatam hereditatem sive prestariam acceptis ab ea XL solidis et uno mulo valente pretium C solidorum adjuncto uno bancale [dederunt] Faciunt autem hanc donationem eo modo atque ratione ut quandiu predicta femina et filii sui vixerint Bernardus atque Gaufredus teneant et possideant post discessum vero illorum hoc quod eis datum est et totum quod ipsi juxta hec adquirere potuerint Sancto Petro dimittant et omni anno in festivitate ipsius III solidos in censum persolvant et si aliquo anno dimiserint duplicatum restituant in secundo S domni Odilonis abbatis qui hanc cartam fieri et firmare precepit S Rotberti prioris S Almanni S Armanni S Jozaldi S Gilini S Petri levite