Charter Document - 02172881
| Charter Number: | 02172881 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1031 - 1060 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quia multociens refrigescente karitate et habundante iniquitate posteri bene gesta priorum cupiditate avaricie vel causa penurie ducti evertere conantur placuit juxta antecessorum statuta que in presenti fieri videmus ne in posterum futuros lateant litterarum vinculis alligari Igitur notum presentibus et absentibus sit quod Bernardus cognomento Grossus consuetudines quas habebat in uno manso in villa que dicitur Montiniacus quam Theudinus tenet pro anime sue filiique sui uxorisve omniumque suorum parentum salute Deo et sanctis apostolis ejus verpivit Insuper cartam fieri quoque jussit quam ipsemet manibus propriis firmavit et super altare beati Petri eam posuit Donat etiam quendam servum nomine Muntelmum cum suis infantibus Si quis forte heredum vel coheredum meorum quod tamen nunquam credo futurum contra hanc donationem aliquam inferre temptaverit calumpniam non repetat quod querit sed nisi cito resipuerit anathematis vinculo subjaceat Actum est Cluniaco Et nostra donatio semper rata et inconcussa consistat Acta rege Einrico regnante
