Charter Document - 02172880

Charter Document - 02172880


Charter Number: 02172880
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1031 - 1060
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dominus dicit in Evangelio Cum facis elemosinam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua quia sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum Ego Gaufredus cogitans mole peccaminum meorum seu fratris mei Hugonis vel parentum nostrorum cupio dare aliquid de rebus meis ad domum Dei videlicet ad monasterium Cluniacensi pro anima fratris mei Hugoni videlicet unum mansum cum ancilla et filiis et filiabus ejus Et est situs ipse mansus in pago Matisconense et in fine Saviniense et in villa que dicitur Potiolus totum ad integrum et ad inquirendum ipsum mansum dono Sancto Petro et rectoribus loci illius pro sepultura fratris mei et omnia que ad ipsum mansum pertinent hoc sunt campi prati silvis et in alio loco in villa que dicitur Brinantis dono unam vineam cum campo quod est juxta ipsam vineam et eandem vineam tenet Johannes et in alio loco in monte scilicet Coardo aliam vineam et tenet eam Auvardus Et quod si ego aut post mortem meam aliquis de heredibus meis vel alius aliquis calumpniam inferre presumpserit maledictus sit cum Datan et Abiron et cum Juda traditore Domini Data per manum Aymoni monachi II kalendas septembris regnante Aynrico rege