Charter Document - 02172879

Charter Document - 02172879


Charter Number: 02172879
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1031 - 1060
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine summi et eterni Dei Noverint cuncti [fideles] presentes et futuri quod ego Vuido vuerpitionem facio de illa querela quam habebam contra monachos Clunienses de Vertre et de omni terra sibi adjacente quam illis querelabam ut habeant ab hac die et deinceps absque ulla mei et heredum meorum vel parentum contradictione Accepi autem ab ipsis monachis pro hac re XXX solidos et partem et societatem de omnibus benefactis eorum et locum sepulture mihi et uxori mee Adalaiz Ut autem hec carta permaneat manu propria firmo testibusque roborandam trado S Widonis qui fieri et firmare rogavit S Gaufredi S Leotaldi S Eldini S Drogonis S Udolrici Acta sunt hec mense octobri dominica die luna XVI regnante Heinrico rege